Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22.1 Cic. Fam. 9.22.4 (English) >>Cic. Fam. 9.23.1

9.22.3 'Liberis dare operam' quam honeste dicitur ! etiam patres rogant filios ; eius operae nomen non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen ; 'Connus' vocitatus est ; num id obscenum putas? Cum loquimur 'terni,' nihil flagiti dicimus ; at cum 'bini,' obscenum est. 'Graecis quidem,' inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio et tamen tibi dico 'bini,' idque tu facis, quasi ego Graece, non Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque ; volo mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam ; non licet. belle 'tectoriola ; dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo ; non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse? 9.22.4 igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum, cui respondet 'intercapedo.' num haec ergo obscena sunt? nos autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit,' honorem non praefamur ; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt. '"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.' atqui neutrum est obscenum. stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum in iudicio, alio loco non nimis ; et honesti 'colei Lanuvini,' 'Cliternini' non honesti. quid? ipsa res modo honesta, modo turpis ; suppedit, flagitium est ; iam erit nudus in balneo, non reprehendes. 9.22.5 habes scholam Stoicam: σοφὸς εὐθυρρημονήσει. quam multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere gratum est ; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi, quae apertissimis agunt Stoici ; sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur K. Martiis. tu me diliges et valebis.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.22.1 Cic. Fam. 9.22.4 (English) >>Cic. Fam. 9.23.1

Powered by PhiloLogic